Northern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 1 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 145 of 243 - First - Home
Caterum Ne Audaculus Videar, Qui Speculum Illud Regale Mendacij Accusem;
Nullum Vero Ex His Qua Minus Credibilia Affert, Recenseam; Accipe Horum
Pauca Lector, Qua Fidem Minime Mereri Existimarim.
1. De quadam Insula Hybernia; qua templum & Parochiam habet:
Cuius incola
decedentes non inhumantur: sed ad aggerem seu parietem coemeterij, viuorum
instar erecti, consistunt perpetuo: Nec vlli corruptioni, nec ruina.
obnoxij: vt posterum quiuis suos maiores ibi quarere & conspicere possit.
2. De altera Hybernia Insula, vbi homines emori nequeant.
3. De omni terra & omnibus arboribus Hybernia, qua omnibus omnino venenis
resistant, serpentes & alia venenata, vbiuis terrarum, sola virtute &
prasentia, etiam sine contactu, enecent.
4. De tertia Hybernia Insula: Quod hac dimidia Diabolorum colonia facta
sit. In dimidiam vero propter templum ibidem exstructum, iuris habeant
nihil, licet & pastore (vt tota Insula incolis) & sacris perpetuo careat:
idque per naturam ita esse.
5. De quarta Hybernia Insula, qua in lacu quodam satis vasto fluitet: cuius
gramina, quibusuis morbis prassentissimum remedium existant: Insula vero
ripam lacus statis temporibus accedat, idque vt plurimum, diebus Dominicis,
vt tum quiuis facile eam veluti nauim quandam, ingrediatur: id quod tamen
pluribus simul, per fatum licere negat. Hanc vero Insulam septimo quoque
anno ripa adnasci tradit, vt a continente non discernas: In eius autem
locum mox succedere alteram, priori, naturam, magnitudine & virtute
consimilem: qua vnde veniat, nesciri: idque cum quodam quasi tonitru
contingere.
6. De venatoribus Noruegia, qui lignum domare (sic enim loquitur,
quantumuis improprie: cum ligno vt non vita, ita nec domitura competat)
adeo docti sint, vt asseres 8. vlnas longi, plantis pedum eorundem
alligati, tanta eos celeritate, vel in excelsis montibus, promoueant, vt
non modo canum venaticorum, aut caprearum cursu, sed etiam auium volatu
superari nequeant: atque vnico cursu, vnico etiam hasta ictu, nouem vel
plures capreas feriant. [Sidenote: Gronlandia.] Hac & similia, de Hybernia,
Noruegia, Islandia, Gronlandia, de aqua & aeris etiam miraculis, centonum
ille magister, in suum speculum collegit: Quibus, licet suis admirationem,
vulgo stuporem, nobis tamen risum concitauit.
Sed Frisium audiamus. Flamma, inquit, Montis Hecla nec stuppam, lucernarum
luminibus aptissimam, adurit, nec aqua extinguitur. Atqui inquam, ex Schola
vestra Philosophica petitis rationibus hoc Paradoxon confirmari poterit.
Docent enim Physici, commune esse validioribus flammis omnibus vt siccis
extinguantur, alantur vero humidis: Vnde etiam fabri, aqua inspersa, ignem
excitare solent. Cum enim, aiunt, ardentior fuerit ignis, a frigido
incitatur, & ab humido alitur, quorum vtrumque aqua inest. Item: Aqua solet
vehementes accendere ignes: Quoniam humidum ipsum quod exhalat, pinguius
redditur, nec a circumfuso fumo absumitur, sed totum ignis ipse depascitur,
quo purior inde factus, ac simul collectus, a frigido alacrior inde
redditur. Vnde etiam ignes artificiosi aqua minime extinguibiles. Item:
Sunt sulphure & bitumine loca abundantia, qua sponte ardent, quorum flamma
aqua minime extinguitur. Prodidit etiam Philosophus, Aqua ali ignem. Arist.
3. de anim. Et Plin. lib. 2. Nat. Histor. cap. 110. Et Strabo lib. 7. In
Nymphao excite Petra flamma, que aqua accenditur. Idem, Viret aternum
contexens fontem igneum fraxinus. Quin & repentinos ignes in aquis
existere, vt Thrasumenum lacum in agro Perusino arsisse totum, idem autor
est. [Sidenote: Chronica Islandie.] Et anno 1226, & 1236.
Enter page number
PreviousNext
Page 145 of 243
Words from 76057 to 76559
of 127955