Northern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 1 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 118 of 125 - First - Home
Sed Hic Merito Dubitauerim, Peiusne Horum Conuiciorum Autor De Islandis
Meritus Sit, An Vero Typographus Ille Ioachimus Leo (Et Quicunque
Sunt
alij, qui in suis editionibus, nec suum nec vrbis sua nomen profiteri ausi
sunt) qui illa iam bis, si
Non sapius Typis suis Hamburgi euulgauit.
Hoccine impune fieri sinitis, o senatus populusque Hamburgensis? Hanccine
statuistis gratiam deberi Islandia, qua vrbi vestra iam plurimos annos,
exportatis affatim nostratium quibusuis commodis, pecudum, pecorumque
carnibus butyro et piscium copia quotannis, pene immodica, quadam quasi
cella penuaria fuit? [Sidenote: Vrbes Anglia commercia olim in Islandia
excercentes.] Sensere huius Insula commoda etiam Hollandia olim et Anglia
vrbes aliquot: Praterea Danis, Bremensibus, et Lubecensibus cum Islandis
commercia diu fuerunt. Sed a nullis vnquam tale encomium, talem gratiam
reportarunt, qualis hac est Gregoriana calumnia: In vestra, vestra inquam
vrbe, nata, edita, iterata, si non tertiata: qua alias nationes, quibus
Islandia vix, ac ne vix quidem, nomine tenus, alioqui innotuerat, ad huius
gentis opprobrium et contemptum armauit: quam a ciue vestro acceptam
iniuriam, iam 30. annos, et plus eo, Islandia sustinet. Sed etiam, inscio
magistratu, eiusmodi multa sape fiunt: Neque; enim dubitamus, quin viri
boni eiusmodi scripta famosa indigne ferant, et ne edantur, diligenter
caueant: cum tales editiones pugnent cum iure naturali: Ne alteri facias,
quod tibi factum non velis: Et Casareo, de libellis famosis: in quo
irrogatur poena grauissima ijs, qui tales libellos componunt, scribunt,
proferunt, emi vendiue curant, aut non statim repertos discerpunt.
Caterum iam tandem receptui canamus: Nosque ad te, Islandia parens
carissima, quam nec paupertas, nec frigora, nec id genus incommoda alia,
quamdiu Chnsto hospitia cupide et libenter exhibere non desistis, inuisam
fecient conuertamus: Vbi te primum ad id quod modo diximus, nempe serium et
ardens studium ac amorem DEI, et diuina scientia, nobis in Christo
patefacta, totis viribus hortamur: vt vni huic cuncta posthabeas, doctrina
et verbi cupiditate flagres: Sacrum ministerium et ministros, non parum
cures, non contemnas aut odio prosequeris: sed reuerearis, foueas, ames.
Contra facientes, pro impijs et profanis habeas: vt omnia ad pietatis et
honestatis prascriptum geras, in vita priuata et communi, vt huic status et
ordines Ecclesiastici et Politici, in vniversum obtemperent: In vtroque
vita genere ab illi amussi seu norma aqui et boni dependeas, et cateros qui
pertinacia ac impietate ab ea deflectunt, auersens, quos aquum est poenis
condignis affici, id quod magistratur cura futurum non diffidimus. In
pritmis vero nullos nisi spectata fidei et probitatis viros, quique ad
istas virtutes, reliquas huc pertinentes coniungant, ad gubernacula
admittas, qua ratione reliquis incommodis rite occurritur Res ista enim, si
probe curetur, vt videlicet, qui munus publicum gerunt, ex bonis omnibus
optimi quique deligantur, improbi et huic rei inepti, procul inde
arceantur, subditorum conditio, longe erit optatissima: vita et mores tanto
magis laudabiles sequentur: pietas et honestas tanto erunt illustriores. At
vero si secus fiat. si Pastores Ecclesiarum suo muneri, vel vita vel
doctrina non respondeant, si ad administrationem politicam promiscue
admittantur, quicunque eo propria leuitate, ambitione vel auaritia et
contentione honoris, ruunt: si ijdem criminum aut improbitatis, vel
suspecti vel conuicti sint, aut suspectorum et conuictorum protectores, vel
ijsdem illicite indulgentes, quis tuus quaso demum futurus est status? qua
facies? qua conditio? Certe longe omnium miserrima. Nec enim alio pacto
citius ad ruinam et interitum tuum appropinquabis, quam si istis te
regendam commiseris, qui quod in ijs est, licet sint et ipsi ex tuis,
iugulum tuum, propter emolumenta priuata, et odia latentia, quotidie petere
contendunt/ Quamobrem (ne ista pluribus agam) quanti intersit, vt hac probe
curentur, facile, o Patria, intelligis.
Sed dum hac tuis auribus a me occinuntur, utinam gemitus meos altissimos,
qui sub hac ad te Apostrophe latent, Serenis sima Regia Maiestatis aures
exaudiant, apud quam ego pro te ita deploro damna publica, qua ea de causa
exoriuntur maxime, quod patria nostra a regia sede, et conspectu, tanto
interuallo sit remota, vt multi propterea tanto sibi maiorem sumant
licentiam, et impunitatem securius promittant. Caterum ista numini
iustissimo, quod aquis omnia oculis aspicit, committenda ducimus.
Reliquum est, o patria, vt studium in te nostrum, eo quo speramus animo i.
comi et benigno, suscipias: quod quamuis minime tale est, quale optaremus,
tamen cum VELLE SIT INSTAR OMNIVM, nolui idcirco desistere, quod pro tuo
nomine, tua dignitate, tua innocentia pugnare me satis strenue diffiderem.
Quin potius, quicquid id est si modo quicquam est et quantulumcunque
tandem, quod ad tui patrocinium pro mea tenui parte afterre possem,
nequaquam supprimendum putaui nec enim illos laudare soleo,
Qui, quod desperent inuicti membra Glyconis,
Nodosa nolunt corpus prohibere Chiragra.
Me sane, si hac commentatiuncula non erit tibi aut mihi dedecori, opera
nequaquam poenitebit. Quod si ad laudem vel aliquale patrocinium tui
aliquid faciat, operam perdidisse haud videbor. Sin vero alios alumnos,
meos conterraneos, arte et industria superiores, ad causam tuam, vel nunc,
vel in posterum suscipiendam, hoc conatu tenello excitauero, quid est cur
opera precium non fecisse dicar? quibus scribentibus, licet mea fama in
obscuro futura est, tamen prastantia illorum, qui nomini officient meo, me
consolabor: Nam etsi fama et nominis cura surnma esse debett maior tamen
patria; cuius dignitate salua et incolumni, nos quoque saluos et incolumes
reputabimus.
Scripsi Holis Hialtadalensium in Islandia, Ara Christiana Anno 1592. 17.
Kalendas Maias.
The same in English.
THE SIXTEENTH SECTION.
[Sidenote: The tenth reproch.] Tenthly, that vnciuill beast casteth our men
in the teeth with their good hospitality. They do not (sayth he) carry
about money with them in their purses, neither is it any shame to be
enterteined in a strange place, and to haue meat and drinke bestowed of
free cost. For if they had any thing which they might impart with others,
they would very gladly. Moreouer, he maketh mention of certeine churches or
holy chappels (as of a base thing) which many of the Islanders haue built
in their owne houses: and that first of all in the morning, they haue
recourse thither, to make their prayers, neither do they suffer any man
before they haue done their deuotion to interrupt them. These be the things
which he hath set downe as some notable disgrace vnto the Islanders.
Enter page number
PreviousNext
Page 118 of 125
Words from 120040 to 121045
of 127955