Preterea do
et confero suprascriptis commissariabus meis post obitum meum plenam
virtutem et po-
testatem dictam meam commissariam intromittendi administrandi et
furniendi, inquirendi inter-
pellandi placitandi respondendi ad vocationem interdicta et placita
tollendi, legem petendi
et consequendi si opus fuerit, in anima mea jurandi, sententiam audiendi
et prosequendi,
vendendi et alienandi, intromittendi et interdicendi petendi et exigendi
sive excuciendi
omnia mea bona, et habere a cunctis personis ubicumque et apud
quemcumque ea
vel ex eis poterint invenire, cum carta et sine carta, in curia et extra
curia, et
omnes securitatis cartas et omnes alias cartas necessarias faciendi,
sicut egomet presens
vivens facere possem et deberem. Et ita hoc meum Testamentum firmum et sta-
bille esse iudico in perpetuum. Si quis ipsum frangere vel violare
presumpserit male-
dicionem Omnipotentis Dei incurrat, et sub anathemate trecentorum decem et
octo
Patrum constrictus permaneat, et insuper componat ad suprascriptas meas
fidecommissarias
aureas libras quinque, et hec mei Testamenti Carta in sua permaneat
firmitate.
Signum suprascripti Domini Marci Paulo qui hec rogavit fieri.
"Ego PETRUS GRIFO testis presbiter.
"Ego NUFRIUS BARBERIUS testis.
"Ego JOHANES JUSTINIANUS presbiter Sancti Proculi et notarius complevi
et roboravi."
9. - (1325).
Release, dated 7th June, 1325, by the Lady Donata and her three daughters,
Fantina, Bellella, and Marota, as Executors of the deceased Marco Polo, to
Marco Bragadino.