Venet. YSABETE QUIRINO Cognate Mee Quas
Mihi Dare Tenetur.
Item soldos quadraginta cuilibet monasteriorum et hospi-
taliorum a Gradu usque ad Capud Aggeris.
Item dimitto conventui sanctorum
Johanis
et Pauli Predicatorum illud quod mihi dare tenetur, et libras decem Fratri
RENERIO
et libras quinque Fratri BENVENUTO Veneto Ordinis Predicatorum, ultra illud
quod mihi dare tenetur. Item dimitto libras quinque cuilibet Congregationi
Rivoalti
et libras quattuor cuilibet Scolarum sive fraternitatum in quibus sum.
Item dimitto
soldos viginti denariorum Venetorum grossorum Presbitero JOHANNI
JUSTINIANO notario pro labore
istius mei testamenti et ut Dominum pro me teneatur deprecare. Item absolvo
PETRUM famulum meum de genere Tartarorum ab omni vinculo servitutis ut
Deus absolvat animam meam ab omni culpa et peccato. Item sibi remitto omnia
que adquisivit in domo sua labore, et insuper dimitto libras
denariorum Venetorum centum. Residuum vero dictarum duarum millia
librarum absque decima
distribuatur pro anima mea secundum bonam discreptionem commissariarum
mearum.
De aliis meis bonis dimitto suprascripte DONATE uxori et commissarie mee
libras octo denariorum Venetorum grossorum, omni anno dum ipsa vixerit,
pro suo usu, ultra
suam repromissam et stracium et omne capud massariciorum cum tribus lectis
corredatis. Omnia uero alia bona mobilia et immobilia inordinata, et si
de predictis ordinatis aliqua inordinata remanerent, quocumque modo jure et
forma mihi spectantia, seu que expectare vel pertinere potuerunt vel
possent, tam ju-
re seccessorio et testamentario ac hereditario aut paterno fraterno
materno et
ex quacumque alia propinquitate sive ex linea ascendenti et descendenti
vel ex colaterali
vel alia quacumque de causa mihi pertinencia seu expectancia et de quibus
secundum for-
mam statuti Veneciarum mihi expectaret, plenam et specialem facere
mentionem seu dis-
posicionem et ordinacionem quamquam in hoc et in omni casu ex forma statuti
specificater facio specialiter et expresse dimitto suprascriptis filiabus
meis FANTINE,
BELLELE, et MORETE, libere et absolute inter eas equaliter dividenda,
ipsasque
mihi heredes instituo in omnibus et singulis meis bonis mobilibus et
immobilibus
juribus et actionibus, tacitis et expressis qualitercumque ut predicitur
michi pertinentibus et expec-
tantibus.
Enter page number
PreviousNext
Page 952 of 1350
Words from 255779 to 256109
of 370046