Reg. M.S., Carta 82.[2]
"Item quod fiat gratia Bonocio de Mestre de illis Libris centum
quinquaginta duobus, in quibus extitit condempnatus per Capitaneos
Postarum, occasione vini per eum portati contra bampnum, isto modo
videlicet quod solvere debeat dictum debitum hinc ad annos quatuor,
solvendo annuatim quartum dicti debiti per hunc modum, scilicet quod
dictus Bonocius ire debeat cum nostris Ambaxiatoribus, et soldum quod ei
competet pro ipsis viis debeat scontari, et it quod ad solvendum dictum
quartum deficiat per eum vel suos plegios integre persolvatur. Et sunt
plegii Nobiles Viri PETRUS MAUROCENO et MARCHUS PAULO MILION et plures
alii qui sunt scripti ad Cameram Capitaneorum Postarum."
5. - (1311).
Decision in Marco Polo's suit against Paulo Girardo, 9th March 1311, for
recovery of the price of musk sold on commission, etc. (From the Archives
of the Casa di Ricovero at Venice, Filza No. 202). (See vol. i. p. 70.)
"In nomine Dei Eterni Amen. Anno ab Incarnatione Domini Nostri Jesu
Christi millesimo trecentesimo undecimo, Mensis Marci die nono, intrante
Indicione Nona, Rivoalti ...
"Cum coram nobilibus viris Dominis CATHARINO DALMARIO et MARCO LANDO,
Judicibus Peticionum, Domino LEONARDO DE MOLINO, tercio Judice curie,
tunc absente, inter Nobilem Virum MARCUM POLO de confinio Sancti
Johannis Grisostomi ex una parte, et PAULUM GIRARDO de confinio Sancti
Apollinaris ex altera parte, quo ex suo officio verteretur occasione
librarum trium denariorum grossorum Venetorum in parte una, quas sibi
PAULO GIRARDO petebat idem MARCUS POLO pro dimidia libra muscli quam ab
ipso MARCO POLO ipse PAULUS GIRARDO habuerat, et vendiderat precio
suprascriptarum Librarum trium den.