Item Absolvo
PETRUM Famulum Meum De Genere Tartarorum Ab Omni Vinculo Servitutis Ut
Deus Absolvat Animam Meam Ab Omni Culpa Et Peccato.
Item sibi remitto omnia
que adquisivit in domo sua labore, et insuper dimitto libras
denariorum Venetorum centum.
Residuum vero dictarum duarum millia
librarum absque decima
distribuatur pro anima mea secundum bonam discreptionem commissariarum
mearum.
De aliis meis bonis dimitto suprascripte DONATE uxori et commissarie mee
libras octo denariorum Venetorum grossorum, omni anno dum ipsa vixerit,
pro suo usu, ultra
suam repromissam et stracium et omne capud massariciorum cum tribus lectis
corredatis. Omnia uero alia bona mobilia et immobilia inordinata, et si
de predictis ordinatis aliqua inordinata remanerent, quocumque modo jure et
forma mihi spectantia, seu que expectare vel pertinere potuerunt vel
possent, tam ju-
re seccessorio et testamentario ac hereditario aut paterno fraterno
materno et
ex quacumque alia propinquitate sive ex linea ascendenti et descendenti
vel ex colaterali
vel alia quacumque de causa mihi pertinencia seu expectancia et de quibus
secundum for-
mam statuti Veneciarum mihi expectaret, plenam et specialem facere
mentionem seu dis-
posicionem et ordinacionem quamquam in hoc et in omni casu ex forma statuti
specificater facio specialiter et expresse dimitto suprascriptis filiabus
meis FANTINE,
BELLELE, et MORETE, libere et absolute inter eas equaliter dividenda,
ipsasque
mihi heredes instituo in omnibus et singulis meis bonis mobilibus et
immobilibus
juribus et actionibus, tacitis et expressis qualitercumque ut predicitur
michi pertinentibus et expec-
tantibus. Salvo quod MORETA predicta filia mea habere debeat ante partem
de mo-
re tantum quantum habuit quelibet aliarum filiarum mearum pro dote et
corredis
suis. Tamen volo quod si que in hoc meo testamento essent contra statuta
et consilia
Communis Veneciarum corrigantur et reducantur ad ipsa statuta et
consilia. Preterea do
et confero suprascriptis commissariabus meis post obitum meum plenam
virtutem et po-
testatem dictam meam commissariam intromittendi administrandi et
furniendi, inquirendi inter-
pellandi placitandi respondendi ad vocationem interdicta et placita
tollendi, legem petendi
et consequendi si opus fuerit, in anima mea jurandi, sententiam audiendi
et prosequendi,
vendendi et alienandi, intromittendi et interdicendi petendi et exigendi
sive excuciendi
omnia mea bona, et habere a cunctis personis ubicumque et apud
quemcumque ea
vel ex eis poterint invenire, cum carta et sine carta, in curia et extra
curia, et
omnes securitatis cartas et omnes alias cartas necessarias faciendi,
sicut egomet presens
vivens facere possem et deberem. Et ita hoc meum Testamentum firmum et sta-
bille esse iudico in perpetuum. Si quis ipsum frangere vel violare
presumpserit male-
dicionem Omnipotentis Dei incurrat, et sub anathemate trecentorum decem et
octo
Patrum constrictus permaneat, et insuper componat ad suprascriptas meas
fidecommissarias
aureas libras quinque, et hec mei Testamenti Carta in sua permaneat
firmitate.
Signum suprascripti Domini Marci Paulo qui hec rogavit fieri.
"Ego PETRUS GRIFO testis presbiter.
"Ego NUFRIUS BARBERIUS testis.
"Ego JOHANES JUSTINIANUS presbiter Sancti Proculi et notarius complevi
et roboravi."
9. - (1325).
Release, dated 7th June, 1325, by the Lady Donata and her three daughters,
Fantina, Bellella, and Marota, as Executors of the deceased Marco Polo, to
Marco Bragadino.
Enter page number
PreviousNext
Page 492 of 701
Words from 255874 to 256375
of 370046