"Quod fiat gratia MANULLI familiari Ser MARCI POLO sancti Joh. Gris.
quod absolvatur a pena librarum L pro centenariis, quam dicunt
officiales Levantis incurrisse pro eo quod ignorans ordines et pure non
putans facere contra aliqua nostra ordinamenta cum galeis que de Ermenia
venerunt portavit Venecias tantum piperis et lanae quod constitit supra
soldos xxv grossorum tanquam forenses (?). Et officiates Levantis dicunt
quod non possunt aliud dicere nisi quod solvat. Sed consideratis
bonitate et legalitate dicti Manulli, qui mercatores cum quibus stetit
fideliter servivit, sibi videtur pecatum quod debeat amittere aliud
parum quod tam longo tempore cum magnis laboribus aquisivit, sunt
contenti quod dicta gratia sibi fiat."
16. - (1333).
Attestation by the Gastald and Officer of the Palace Court of his having
put the Lady Donata and her daughters in possession of two tenements in S.
Giovanni Grisostomo. Dated 12th July, 1333.
(From the Archivio of the Istituto degli Esposti, No. 6.)[8]
The document begins with a statement, dated 22nd August, 1390, by
MORANDUS DE CAROVELLIS, parson of St. Apollinaris and Chancellor of the
Doge's Aula, that the original document having been lost, he, under
authority of the Doge and Councils, had formally renewed it from the
copy recorded in his office.
In nomine Dei Eterni Amen. Anno ab Incarn. D.N.J.C. millesimo
trecentesimo tregesimo tertio mensis Julii die duodecimo, intrantis
indicione prima Rivoalti. Testificor Ego DONATUS Gastaldio Dni. nostri
Dni. Francisci Dandulo Dei gratia inclyti Venetiarum Ducis, et
Ministerialis Curie Palacii, quod die tercio intrante suprascripti
mensis Julii, propter preceptum ejusdem Dni. Ducis, secundum formam
statuti Veneciarum, posui in tenutam et corporalem possessionem DONATAM
quondam uxorem, FANTINAM et MORETAM quondam filias, omnes commissarias
Nobilis Viri MARCI PAULO de confinio Scti. Johannis Grisostomi, nomine
ipsius Commissarie, cum BELELLA olim filia et similiter nominata
commissaria dicti MARCI PAULO * * * de duabus proprietatibus terrarum et
casis copertis et discopertis positis in dicto confinio Scti. Johannis
Grisostomi, que firmant prout inferius in infrascripte notitie carta
continetur * * * * ut in ea legitur:
"Hec est carta fata anno ab Inc. D.N.J.C. millesimo trecentesimo
vigesimo tercio, mensis Maij die nono, exeunte Indictione sexta,
Rivoalti, quam fieri facit Dnus. Johannes Superantio D.G. Veneciarum
Dalmacie atque Croacie olim Dux, cum suis judicibus examinatorum,
suprascripto Marco Paulo postquam venit ante suam suorumque judicum
examinatorum presenciam ipse MARCUS PAULO de confinio Scti. Johannis
Grisostomi, et ostendit eis duas cartas completas et roboratas, prima
quarum est venditionis et securitatis carta, facta anno ab Inc. D.N.J.
C. (1321) mensis Junii die decimo, intrante indictione quinta, Rivoalti;
qua manifestum fecit ipsa DONATA uxor MARCI PAULO de confinio Scti.
Johannis Grisostomi cum suis successoribus quia in Dei et Christi nomine
dedit, vendidit, atque transactavit sibi MARCO PAULO viro suo de eodem
confinio et suis heredibus duas suas proprietates terre, et casas
copertas et discopertas, que sunt hospicia, videlicet camere et camini,
simul conjuncta versus Rivum ... secundum quod dicta proprietas sive
hospicium firmat ab uno suo capite, tam superius quam inferius, in muro
comuni huic proprietati et proprietati MARCI PAULO et STEPHANI PAULO. Et
ab alio suo capite firmat in uno alio muro comuni huic proprietati et
predictorum MARCI et STEPHANI PAULO. Ab imo suo latere firmat in
supradicto Rivo. Et alio suo latere firmat tam superius quam inferius in
salis sive porticis que sunt comunes huic proprietati et proprietati
suprascriptorum MARCI et STEPHANI PAULO fratrum. Unde hec proprietas
sive hospicia habent introitum et exitum per omnes scalas positas a
capite dictarum salarum sive porticuum usque ad curiam et ad viam
comunem discurrentem ad Ecclesiam Scti. Johannis Grisostomi et alio. Et
est sciendum quod curia, puthei, gradate, et latrine sunt comunes huic
proprietati et proprietati suprascriptorum MARCI et STEPHANI PAULO
fratrum. * * * *
[The definition of the second tenement - una cusina - follows, and
then a long detail as to a doubt regarding common rights to certain
sale sive porticus magne que respiciunt et sunt versus Ecclesiam
Scti. Johannis Grisostomi, and the discussion by a commission
appointed to report; and, again, similar detail as to stairs, wells,
etc.] - "declaraverunt et determinaverunt omnes suprascripti cancellarii
in concordia quod tam putheus qui est in dicta curia, quam etiam putheus
qui est extra curiam ad quem itur per quamdam januam que est super calle
extra januam principalem tocius proprietatis de CHA POLO, sunt communes
supradictis duabus proprietatibus MARCI PAULO et toti reliquo dicte
proprietatis quod est indivisum." * * * * Et ego suprascriptus
DONATUS Gastaldio supradicti Dni. Ducis secundum predictas declarationes
et determinationes posui suprascriptas commissarias dicti MARCI PAULO
die suprascripto tercio intrante mensis Julii in tenutam et possessionem
de suprascriptis duabus proprietatibus confiniatis in carta noticie
supradicte. Et hoc per verum dico testimonium. Signum supradicti DONATI
Gastaldionis Dni. Ducis, et Ministerialis Curie Palacii, qui hec rogavit
fieri.[9]
17. - (1336).
Release granted by Agnes Lauredano, sister, and by Fantina Bragadino and
Moreta Dolphyno, daughters, and all three Trustees of the late Domina
Donata, relict of Dominus Marcus Polo of S. Giov. Grisostomo, to Dominus
Raynuzo Dolphyno of the same, on account of 24 lire of grossi[10] which
the Lady Donata Polo had advanced to him on pledge of many articles. Dated
4th March, 1336. The witnesses and notary are the same as in the next.
(In the Archivio Generale; Pacta, Serie T, No. 144.)
18. - (1336).
Release by the Ladies Fantina and Moreta to their aunt Agnes Lauredano and
themselves, as Trustees of the late Lady Donata, on account of a legacy
left them by the latter.[11] Dated 4th March, 1336.
(In the Archivio Generale; Pacta, Serie T, No. 143.)
"Plenam et irrevocabilem securitatem facimus nos FANTINA uxor MARCI
BRAGADINO de confinio Scti. Johannis Grisostomi et Moreta uxor RENUZI
DELFINO de dicto confinio Scti. Johannis Grisostomi, ambe sorores, et
filie comdam DONATE relicte Domini MARCI POLLO de dicto confinio Scti.
J.G. cum nostris successoribus, vobis AGNETI LAUREDANO, comdam sorori,
ac nobis preditis FANTINE et MORETE olim filiabus (predicte DONATE)
omnibus commissariabus predicte DONATE relicte dicti Domini MARCI POLO
de predicto confinio S.J.G. et vestris ac nostris successoribus de
libris denariorum Veneciarum Grossorum quadraginta quinque, que
libre den.